[1] Vana spes et mendacium viro insensato :et somnia extollunt imprudentes.[2] Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum,sic et qui attendit ad visa mendacia.[3] Hoc secundum hoc visio somniorum,ante faciem hominis similitudo hominis.[4] Ab immundo, quid mundabitur ?et a mendace, quid verum dicetur ?[5] Divinatio erroris, et auguria mendacia,et somnia malefacientium, vanitas est :[6] et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur.Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio,ne dederis in illis cor tuum :[7] multos enim errare fecerunt somnia,et exciderunt sperantes in illis.[8] Sine mendacio consummabitur verbum legis,et sapientia in ore fidelis complanabitur.[9] Qui non est tentatus quid scit ?vir in multis expertus cogitabit multa :et qui multa didicit enarrabit intellectum.[10] Qui non est expertus pauca recognoscit :qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.[11] Qui tentatus non est qualia scit ?qui implanatus est abundabit nequitia.[12] Multa vidi errando,et plurimas verborum consuetudines.[13] Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa,et liberatus sum gratia Dei.[14] Spiritus timentium Deum quæritur,et in respectu illius benedicetur.[15] Spes enim illorum in salvantem illos,et oculi Dei in diligentes se.[16] Qui timet Dominum nihil trepidabit :et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.[17] Timentis Dominum, beata est anima ejus.[18] Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?[19] Oculi Domini super timentes eum :protector potentiæ, firmamentum virtutis,tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :[20] deprecatio offensionis, et adjutorium casus :exaltans animam, et illuminans oculos,dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.[21] Immolantis ex iniquo oblatio est maculata,et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.[22] Dominus solus sustinentibus sein via veritatis et justitiæ.[23] Dona iniquorum non probat Altissimus,nec respicit in oblationes iniquorum,nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.[24] Qui offert sacrificium ex substantia pauperum,quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.[25] Panis egentium vita pauperum est :qui defraudat illum homo sanguinis est.[26] Qui aufert in sudore panem,quasi qui occidit proximum suum.[27] Qui effundit sanguinem,et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.[28] Unus ædificans, et unus destruens :quid prodest illis, nisi labor ?[29] Unus orans, et unus maledicens :cujus vocem exaudiet Deus ?[30] Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum,quid proficit lavatio illius ?[31] Sic homo qui jejunat in peccatis suis,et iterum eadem faciens :quid proficit humiliando se ?orationem illius quis exaudiet ?