[1] Noli attendere ad possessiones iniquas,et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita :nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.[2] Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,[3] et ne dixeris : Quomodo potui ?aut, Quis me subjiciet propter facta mea ?Deus enim vindicans vindicabit.[4] Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ?Altissimus enim est patiens redditor.[5] De propitiatio peccato noli esse sine metu,neque adjicias peccatum super peccatum.[6] Et ne dicas : Miseratio Domini magna est,multitudinis peccatorum meorum miserebitur :[7] misericordia enim et ira ab illo cito proximant,et in peccatores respicit ira illius.[8] Non tardes converti ad Dominum,et ne differas de die in diem :[9] subito enim veniet ira illius,et in tempore vindictæ disperdet te.[10] Noli anxius esse in divitiis injustis :non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.[11] Non ventiles te in omnem ventum,et non eas in omnem viam :sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.[12] Esto firmus in via Domini,et in veritate sensus tui et scientia :et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.[13] Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,et cum sapientia proferas responsum verum.[14] Si est tibi intellectus, responde proximo :sin autem, sit manus tua super os tuum,ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.[15] Honor et gloria in sermone sensati :lingua vero imprudentis subversio est ipsius.[16] Non appelleris susurro,et lingua tua ne capiaris et confundaris :[17] super furem enim est confusio et pœnitentia,et denotatio pessima super bilinguem :susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.[18] Justifica pusillumet magnum similiter.