Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 10

[1] Tædet animam meam vitæ meæ ;
dimittam adversum me eloquium meum :
loquar in amaritudine animæ meæ.
[2] Dicam Deo : Noli me condemnare ;
indica mihi cur me ita judices.
[3] Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,
et opprimas me opus manuum tuarum,
et consilium impiorum adjuves ?
[4] Numquid oculi carnei tibi sunt ?
aut sicut videt homo, et tu videbis ?
[5] Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
[6] ut quæras iniquitatem meam,
et peccatum meum scruteris,
[7] et scias quia nihil impium fecerim,
cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
[8] Manus tuæ fecerunt me,
et plasmaverunt me totum in circuitu :
et sic repente præcipitas me ?
[9] Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me,
et in pulverem reduces me.
[10] Nonne sicut lac mulsisti me,
et sicut caseum me coagulasti ?
[11] Pelle et carnibus vestisti me ;
ossibus et nervis compegisti me.
[12] Vitam et misericordiam tribuisti mihi,
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
[13] Licet hæc celes in corde tuo,
tamen scio quia universorum memineris.
[14] Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,
cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
[15] Et si impius fuero, mihi est ;
et si justus, non levabo caput,
saturatus afflictione et miseria.
[16] Et propter superbiam quasi leænam capies me,
reversusque mirabiliter me crucias.
[17] Instauras testes tuos contra me,
et multiplicas iram tuam adversum me,
et pœnæ militant in me.
[18] Quare de vulva eduxisti me ?
qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
[19] Fuissem quasi non essem,
de utero translatus ad tumulum.
[20] Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ?
dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
[21] antequam vadam, et non revertar,
ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :
[22] terram miseriæ et tenebrarum,
ubi umbra mortis et nullus ordo,
sed sempiternus horror inhabitat.