[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :[2] Numquid Deo potest comparari homo,etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?[3] Quid prodest Deo, si justus fueris ?aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?[4] Numquid timens arguet te,et veniet tecum in judicium,[5] et non propter malitiam tuam plurimam,et infinitas iniquitates tuas ?[6] Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa,et nudos spoliasti vestibus.[7] Aquam lasso non dedisti,et esurienti subtraxisti panem.[8] In fortitudine brachii tui possidebas terram,et potentissimus obtinebas eam.[9] Viduas dimisisti vacuas,et lacertos pupillorum comminuisti.[10] Propterea circumdatus es laqueis,et conturbat te formido subita.[11] Et putabas te tenebras non visurum,et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?[12] an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit,et super stellarum verticem sublimetur ?[13] Et dicis : Quid enim novit Deus ?et quasi per caliginem judicat.[14] Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat,et circa cardines cæli perambulat.[15] Numquid semitam sæculorum custodire cupis,quam calcaverunt viri iniqui,[16] qui sublati sunt ante tempus suum,et fluvius subvertit fundamentum eorum ?[17] Qui dicebant Deo : Recede a nobis :et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,[18] cum ille implesset domos eorum bonis :quorum sententia procul sit a me.[19] Videbunt justi, et lætabuntur,et innocens subsannabit eos :[20] nonne succisa est erectio eorum ?et reliquias eorum devoravit ignis ?[21] Acquiesce igitur ei, et habeto pacem,et per hæc habebis fructus optimos.[22] Suscipe ex ore illius legem,et pone sermones ejus in corde tuo.[23] Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis,et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.[24] Dabit pro terra silicem,et pro silice torrentes aureos.[25] Eritque Omnipotens contra hostes tuos,et argentum coacervabitur tibi.[26] Tunc super Omnipotentem deliciis afflues,et elevabis ad Deum faciem tuam.[27] Rogabis eum, et exaudiet te,et vota tua reddes.[28] Decernes rem, et veniet tibi,et in viis tuis splendebit lumen.[29] Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria,et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.[30] Salvabitur innocens :salvabitur autem in munditia manuum suarum.