Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 36

[1] Addens quoque Eliu, hæc locutus est :

[2] Sustine me paululum, et indicabo tibi :
adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
[3] Repetam scientiam meam a principio,
et operatorem meum probabo justum.
[4] Vere enim absque mendacio sermones mei,
et perfecta scientia probabitur tibi.
[5] Deus potentes non abjicit,
cum et ipse sit potens :
[6] sed non salvat impios,
et judicium pauperibus tribuit.
[7] Non auferet a justo oculos suos :
et reges in solio collocat in perpetuum,
et illi eriguntur.
[8] Et si fuerint in catenis,
et vinciantur funibus paupertatis,
[9] indicabit eis opera eorum,
et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
[10] Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :
et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
[11] Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,
et annos suos in gloria :
[12] si autem non audierint,
transibunt per gladium,
et consumentur in stultitia.
[13] Simulatores et callidi provocant iram Dei,
neque clamabunt cum vincti fuerint.
[14] Morietur in tempestate anima eorum,
et vita eorum inter effeminatos.
[15] Eripiet de angustia sua pauperem,
et revelabit in tribulatione aurem ejus.
[16] Igitur salvabit te de ore angusto latissime,
et non habente fundamentum subter se :
requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
[17] Causa tua quasi impii judicata est :
causam judiciumque recipies.
[18] Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :
nec multitudo donorum inclinet te.
[19] Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,
et omnes robustos fortitudine.
[20] Ne protrahas noctem,
ut ascendant populi pro eis.
[21] Cave ne declines ad iniquitatem :
hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
[22] Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,
et nullus ei similis in legislatoribus.
[23] Quis poterit scrutari vias ejus ?
aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
[24] Memento quod ignores opus ejus,
de quo cecinerunt viri.
[25] Omnes homines vident eum :
unusquisque intuetur procul.
[26] Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :
numerus annorum ejus inæstimabilis.
[27] Qui aufert stillas pluviæ,
et effundit imbres ad instar gurgitum,
[28] qui de nubibus fluunt
quæ prætexunt cuncta desuper.
[29] Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
[30] et fulgurare lumine suo desuper,
cardines quoque maris operiet.
[31] Per hæc enim judicat populos,
et dat escas multis mortalibus.
[32] In manibus abscondit lucem,
et præcepit ei ut rursus adveniat.
[33] Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,
et ad eam possit ascendere.