Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 17

[1] Spiritus meus attenuabitur ;
dies mei breviabuntur :
et solum mihi superest sepulchrum.
[2] Non peccavi,
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
[3] Libera me, Domine, et pone me juxta te,
et cujusvis manus pugnet contra me.
[4] Cor eorum longe fecisti a disciplina :
propterea non exaltabuntur.
[5] Prædam pollicetur sociis,
et oculi filiorum ejus deficient.
[6] Posuit me quasi in proverbium vulgi,
et exemplum sum coram eis.
[7] Caligavit ab indignatione oculus meus,
et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
[8] Stupebunt justi super hoc,
et innocens contra hypocritam suscitabitur.
[9] Et tenebit justus viam suam,
et mundis manibus addet fortitudinem.
[10] Igitur omnes vos convertimini, et venite,
et non inveniam in vobis ullum sapientem.
[11] Dies mei transierunt ;
cogitationes meæ dissipatæ sunt,
torquentes cor meum.
[12] Noctem verterunt in diem,
et rursum post tenebras spero lucem.
[13] Si sustinuero, infernus domus mea est,
et in tenebris stravi lectulum meum.
[14] Putredini dixi : Pater meus es ;
Mater mea, et soror mea, vermibus.
[15] Ubi est ergo nunc præstolatio mea ?
et patientiam meam quis considerat ?
[16] In profundissimum infernum descendent omnia mea :
putasne saltem ibi erit requies mihi ?