Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 25

[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

[2] Potestas et terror apud eum est,
qui facit concordiam in sublimibus suis.
[3] Numquid est numerus militum ejus ?
et super quem non surget lumen illius ?
[4] Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?
aut apparere mundus natus de muliere ?
[5] Ecce luna etiam non splendet,
et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :
[6] quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis ?