Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 41

[1] Non quasi crudelis suscitabo eum :
quis enim resistere potest vultui meo ?
[2] Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ?
omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
[3] Non parcam ei, et verbis potentibus,
et ad deprecandum compositis.
[4] Quis revelabit faciem indumenti ejus ?
et in medium oris ejus quis intrabit ?
[5] Portas vultus ejus quis aperiet ?
per gyrum dentium ejus formido.
[6] Corpus illius quasi scuta fusilia,
compactum squamis se prementibus.
[7] Una uni conjungitur,
et ne spiraculum quidem incedit per eas.
[8] Una alteri adhærebit,
et tenentes se nequaquam separabuntur.
[9] Sternutatio ejus splendor ignis,
et oculi ejus ut palpebræ diluculi.
[10] De ore ejus lampades procedunt,
sicut tædæ ignis accensæ.
[11] De naribus ejus procedit fumus,
sicut ollæ succensæ atque ferventis.
[12] Halitus ejus prunas ardere facit,
et flamma de ore ejus egreditur.
[13] In collo ejus morabitur fortitudo,
et faciem ejus præcedit egestas.
[14] Membra carnium ejus cohærentia sibi :
mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
[15] Cor ejus indurabitur tamquam lapis,
et stringetur quasi malleatoris incus.
[16] Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,
et territi purgabuntur.
[17] Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit,
neque hasta, neque thorax :
[18] reputabit enim quasi paleas ferrum,
et quasi lignum putridum æs.
[19] Non fugabit eum vir sagittarius :
in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
[20] Quasi stipulam æstimabit malleum,
et deridebit vibrantem hastam.
[21] Sub ipso erunt radii solis,
et sternet sibi aurum quasi lutum.
[22] Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,
et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
[23] Post eum lucebit semita :
æstimabit abyssum quasi senescentem.
[24] Non est super terram potestas quæ comparetur ei,
qui factus est ut nullum timeret.
[25] Omne sublime videt :
ipse est rex super universos filios superbiæ.