[1] Militia est vita hominis super terram,et sicut dies mercenarii dies ejus.[2] Sicut servus desiderat umbram,et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,[3] sic et ego habui menses vacuos,et noctes laboriosas enumeravi mihi.[4] Si dormiero, dicam : Quando consurgam ?et rursum expectabo vesperam,et replebor doloribus usque ad tenebras.[5] Induta est caro mea putredine,et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.[6] Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,et consumpti sunt absque ulla spe.[7] Memento quia ventus est vita mea,et non revertetur oculus meus ut videat bona.[8] Nec aspiciet me visus hominis ;oculi tui in me, et non subsistam.[9] Sicut consumitur nubes, et pertransit,sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.[10] Nec revertetur ultra in domum suam,neque cognoscet eum amplius locus ejus.[11] Quapropter et ego non parcam ori meo :loquar in tribulatione spiritus mei ;confabulabor cum amaritudine animæ meæ.[12] Numquid mare ego sum, aut cetus,quia circumdedisti me carcere ?[13] Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,et relevabor loquens mecum in strato meo :[14] terrebis me per somnia,et per visiones horrore concuties.[15] Quam ob rem elegit suspendium anima mea,et mortem ossa mea.[16] Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :parce mihi, nihil enim sunt dies mei.[17] Quid est homo, quia magnificas eum ?aut quid apponis erga eum cor tuum ?[18] Visitas eum diluculo,et subito probas illum.[19] Usquequo non parcis mihi,nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?[20] Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ?quare posuisti me contrarium tibi,et factus sum mihimetipsi gravis ?[21] Cur non tollis peccatum meum,et quare non aufers iniquitatem meam ?ecce nunc in pulvere dormiam,et si mane me quæsieris, non subsistam.