[1] Voca ergo, si est qui tibi respondeat,et ad aliquem sanctorum convertere.[2] Vere stultum interficit iracundia,et parvulum occidit invidia.[3] Ego vidi stultum firma radice,et maledixi pulchritudini ejus statim.[4] Longe fient filii ejus a salute,et conterentur in porta,et non erit qui eruat.[5] Cujus messem famelicus comedet,et ipsum rapiet armatus,et bibent sitientes divitias ejus.[6] Nihil in terra sine causa fit,et de humo non oritur dolor.[7] Homo nascitur ad laborem,et avis ad volatum.[8] Quam ob rem ego deprecabor Dominum,et ad Deum ponam eloquium meum :[9] qui facit magna et inscrutabilia,et mirabilia absque numero ;[10] qui dat pluviam super faciem terræ,et irrigat aquis universa ;[11] qui ponit humiles in sublime,et mÅ“rentes erigit sospitate ;[12] qui dissipat cogitationes malignorum,ne possint implere manus eorum quod cÅ“perant ;[13] qui apprehendit sapientes in astutia eorum,et consilium pravorum dissipat.[14] Per diem incurrent tenebras,et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.[15] Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,et de manu violenti pauperem.[16] Et erit egeno spes ;iniquitas autem contrahet os suum.[17] Beatus homo qui corripitur a Deo :increpationem ergo Domini ne reprobes :[18] quia ipse vulnerat, et medetur ;percutit, et manus ejus sanabunt.[19] In sex tribulationibus liberabit te,et in septima non tanget te malum.[20] In fame eruet te de morte,et in bello de manu gladii.[21] A flagello linguæ absconderis,et non timebis calamitatem cum venerit.[22] In vastitate et fame ridebis,et bestias terræ non formidabis.[23] Sed cum lapidibus regionum pactum tuum,et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.[24] Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ;et visitans speciem tuam, non peccabis.[25] Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,et progenies tua quasi herba terræ.[26] Ingredieris in abundantia sepulchrum,sicut infertur acervus tritici in tempore suo.[27] Ecce hoc, ut investigavimus, ita est :quod auditum, mente pertracta.