[1] Pepigi fœdus cum oculis meis,ut ne cogitarem quidem de virgine.[2] Quam enim partem haberet in me Deus desuper,et hæreditatem Omnipotens de excelsis ?[3] Numquid non perditio est iniquo,et alienatio operantibus injustitiam ?[4] Nonne ipse considerat vias meas,et cunctos gressus meos dinumerat ?[5] Si ambulavi in vanitate,et festinavit in dolo pes meus,[6] appendat me in statera justa,et sciat Deus simplicitatem meam.[7] Si declinavit gressus meus de via,et si secutum est oculos meos cor meum,et si manibus meis adhæsit macula,[8] seram, et alius comedat,et progenies mea eradicetur.[9] Si deceptum est cor meum super muliere,et si ad ostium amici mei insidiatus sum,[10] scortum alterius sit uxor mea,et super illam incurventur alii.[11] Hoc enim nefas est,et iniquitas maxima.[12] Ignis est usque ad perditionem devorans,et omnia eradicans genimina.[13] Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea,cum disceptarent adversum me :[14] quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ?et cum quæsierit, quid respondebo illi ?[15] Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est,et formavit me in vulva unus ?[16] Si negavi quod volebant pauperibus,et oculos viduæ expectare feci ;[17] si comedi buccellam meam solus,et non comedit pupillus ex ea[18] (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio,et de utero matris meæ egressa est mecum) ;[19] si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,et absque operimento pauperem ;[20] si non benedixerunt mihi latera ejus,et de velleribus ovium mearum calefactus est ;[21] si levavi super pupillum manum meam,etiam cum viderem me in porta superiorem :[22] humerus meus a junctura sua cadat,et brachium meum cum suis ossibus confringatur.[23] Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum,et pondus ejus ferre non potui.[24] Si putavi aurum robur meum,et obrizo dixi : Fiducia mea ;[25] si lætatus sum super multis divitiis meis,et quia plurima reperit manus mea ;[26] si vidi solem cum fulgeret,et lunam incedentem clare,[27] et lætatum est in abscondito cor meum,et osculatus sum manum meam ore meo :[28] quæ est iniquitas maxima,et negatio contra Deum altissimum.[29] Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat,et exsultavi quod invenisset eum malum :[30] non enim dedi ad peccandum guttur meum,ut expeterem maledicens animam ejus.[31] Si non dixerunt viri tabernaculi mei :Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?[32] foris non mansit peregrinus :ostium meum viatori patuit.[33] Si abscondi quasi homo peccatum meum,et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;[34] si expavi ad multitudinem nimiam,et despectio propinquorum terruit me :et non magis tacui, nec egressus sum ostium.[35] Quis mihi tribuat auditorem,ut desiderium meum audiat Omnipotens,et librum scribat ipse qui judicat,[36] ut in humero meo portem illum,et circumdem illum quasi coronam mihi ?[37] Per singulos gradus meos pronuntiabo illum,et quasi principi offeram eum.[38] Si adversum me terra mea clamat,et cum ipsa sulci ejus deflent :[39] si fructus ejus comedi absque pecunia,et animam agricolarum ejus afflixi :[40] pro frumento oriatur mihi tribulus,et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.