[1] Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :[2] Quis est iste involvens sententiassermonibus imperitis ?[3] Accinge sicut vir lumbos tuos :interrogabo te, et responde mihi.[4] Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?indica mihi, si habes intelligentiam.[5] Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?vel quis tetendit super eam lineam ?[6] Super quo bases illius solidatæ sunt ?aut quis demisit lapidem angularem ejus,[7] cum me laudarent simul astra matutina,et jubilarent omnes filii Dei ?[8] Quis conclusit ostiis mare,quando erumpebat quasi de vulva procedens ;[9] cum ponerem nubem vestimentum ejus,et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?[10] Circumdedi illud terminis meis,et posui vectem et ostia,[11] et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,et hic confringes tumentes fluctus tuos.[12] Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,et ostendisti auroræ locum suum ?[13] Et tenuisti concutiens extrema terræ,et excussisti impios ex ea ?[14] Restituetur ut lutum signaculum,et stabit sicut vestimentum :[15] auferetur ab impiis lux sua,et brachium excelsum confringetur.[16] Numquid ingressus es profunda maris,et in novissimis abyssi deambulasti ?[17] Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,et ostia tenebrosa vidisti ?[18] Numquid considerasti latitudinem terræ ?indica mihi, si nosti, omnia :[19] in qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit :[20] ut ducas unumquodque ad terminos suos,et intelligas semitas domus ejus.[21] Sciebas tunc quod nasciturus esses,et numerum dierum tuorum noveras ?[22] Numquid ingressus es thesauros nivis,aut thesauros grandinis aspexisti,[23] quæ præparavi in tempus hostis,in diem pugnæ et belli ?[24] Per quam viam spargitur lux,dividitur æstus super terram ?[25] Quis dedit vehementissimo imbri cursum,et viam sonantis tonitrui,[26] ut plueret super terram absque homine in deserto,ubi nullus mortalium commoratur ;[27] ut impleret inviam et desolatam,et produceret herbas virentes ?[28] Quis est pluviæ pater ?vel quis genuit stillas roris ?[29] De cujus utero egressa est glacies ?et gelu de cælo quis genuit ?[30] In similitudinem lapidis aquæ durantur,et superficies abyssi constringitur.[31] Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?[32] Numquid producis luciferum in tempore suo,et vesperum super filios terræ consurgere facis ?[33] Numquid nosti ordinem cæli,et pones rationem ejus in terra ?[34] Numquid elevabis in nebula vocem tuam,et impetus aquarum operiet te ?[35] Numquid mittes fulgura, et ibunt,et revertentia dicent tibi : Adsumus ?[36] Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?vel quis dedit gallo intelligentiam ?[37] Quis enarrabit cælorum rationem ?et concentum cæli quis dormire faciet ?[38] Quando fundebatur pulvis in terra,et glebæ compingebantur ?[39] Numquid capies leænæ prædam,et animam catulorum ejus implebis,[40] quando cubant in antris,et in specubus insidiantur ?[41] Quis præparat corvo escam suam,quando pulli ejus clamant ad Deum,vagantes, eo quod non habeant cibos ?