[1] Respondens autem Job, dixit :[2] Audivi frequenter talia :consolatores onerosi omnes vos estis.[3] Numquid habebunt finem verba ventosa ?aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?[4] Poteram et ego similia vestri loqui,atque utinam esset anima vestra pro anima mea :[5] consolarer et ego vos sermonibus,et moverem caput meum super vos ;[6] roborarem vos ore meo,et moverem labia mea, quasi parcens vobis.[7] Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,et si tacuero, non recedet a me.[8] Nunc autem oppressit me dolor meus,et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.[9] Rugæ meæ testimonium dicunt contra me,et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.[10] Collegit furorem suum in me,et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.[11] Aperuerunt super me ora sua,et exprobrantes percusserunt maxillam meam :satiati sunt pœnis meis.[12] Conclusit me Deus apud iniquum,et manibus impiorum me tradidit.[13] Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :tenuit cervicem meam, confregit me,et posuit me sibi quasi in signum.[14] Circumdedit me lanceis suis ;convulneravit lumbos meos :non pepercit, et effudit in terra viscera mea.[15] Concidit me vulnere super vulnus :irruit in me quasi gigas.[16] Saccum consui super cutem meam,et operui cinere carnem meam.[17] Facies mea intumuit a fletu,et palpebræ meæ caligaverunt.[18] Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ,cum haberem mundas ad Deum preces.[19] Terra, ne operias sanguinem meum,neque inveniat in te locum latendi clamor meus :[20] ecce enim in cælo testis meus,et conscius meus in excelsis.[21] Verbosi amici mei :ad Deum stillat oculus meus :[22] atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.[23] Ecce enim breves anni transeunt,et semitam per quam non revertar ambulo.