[1] Et respondens Job, ait :[2] Vere scio quod ita sit,et quod non justificetur homo compositus Deo.[3] Si voluerit contendere cum eo,non poterit ei respondere unum pro mille.[4] Sapiens corde est, et fortis robore :quis restitit ei, et pacem habuit ?[5] Qui transtulit montes, et nescierunthi quos subvertit in furore suo.[6] Qui commovet terram de loco suo,et columnæ ejus concutiuntur.[7] Qui præcipit soli, et non oritur,et stellas claudit quasi sub signaculo.[8] Qui extendit cælos solus,et graditur super fluctus maris.[9] Qui facit Arcturum et Oriona,et Hyadas et interiora austri.[10] Qui facit magna, et incomprehensibilia,et mirabilia, quorum non est numerus.[11] Si venerit ad me, non videbo eum ;si abierit, non intelligam.[12] Si repente interroget, quis respondebit ei ?vel quis dicere potest : Cur ita facis ?[13] Deus, cujus iræ nemo resistere potest,et sub quo curvantur qui portant orbem.[14] Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei,et loquar verbis meis cum eo ?[15] qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo :sed meum judicem deprecabor.[16] Et cum invocantem exaudierit me,non credo quod audierit vocem meam.[17] In turbine enim conteret me,et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.[18] Non concedit requiescere spiritum meum,et implet me amaritudinibus.[19] Si fortitudo quæritur, robustissimus est ;si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.[20] Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ;si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.[21] Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea,et tædebit me vitæ meæ.[22] Unum est quod locutus sum :et innocentem et impium ipse consumit.[23] Si flagellat, occidat semel,et non de pœnis innocentum rideat.[24] Terra data est in manus impii ;vultum judicum ejus operit.Quod si non ille est, quis ergo est ?[25] Dies mei velociores fuerunt cursore ;fugerunt, et non viderunt bonum.[26] Pertransierunt quasi naves poma portantes ;sicut aquila volans ad escam.[27] Cum dixero : Nequaquam ita loquar :commuto faciem meam, et dolore torqueor.[28] Verebar omnia opera mea,sciens quod non parceres delinquenti.[29] Si autem et sic impius sum,quare frustra laboravi ?[30] Si lotus fuero quasi aquis nivis,et fulserint velut mundissimæ manus meæ,[31] tamen sordibus intinges me,et abominabuntur me vestimenta mea.[32] Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ;nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.[33] Non est qui utrumque valeat arguere,et ponere manum suam in ambobus.[34] Auferat a me virgam suam,et pavor ejus non me terreat.[35] Loquar, et non timebo eum ;neque enim possum metuens respondere.