[1] Respondens autem Job, dixit :[2] Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,et calamitas quam patior, in statera ![3] Quasi arena maris hæc gravior appareret ;unde et verba mea dolore sunt plena :[4] quia sagittæ Domini in me sunt,quarum indignatio ebibit spiritum meum ;et terrores Domini militant contra me.[5] Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?[6] aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?[7] Quæ prius nolebat tangere anima mea,nunc, præ angustia, cibi mei sunt.[8] Quis det ut veniat petitio mea,et quod expecto tribuat mihi Deus ?[9] et qui cœpit, ipse me conterat ;solvat manum suam, et succidat me ?[10] Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,nec contradicam sermonibus Sancti.[11] Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ?aut quis finis meus, ut patienter agam ?[12] Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,nec caro mea ænea est.[13] Ecce non est auxilium mihi in me,et necessarii quoque mei recesserunt a me.[14] Qui tollit ab amico suo misericordiam,timorem Domini derelinquit.[15] Fratres mei præterierunt me,sicut torrens qui raptim transit in convallibus.[16] Qui timent pruinam,irruet super eos nix.[17] Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;et ut incaluerit, solventur de loco suo.[18] Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;ambulabunt in vacuum, et peribunt.[19] Considerate semitas Thema, itinera Saba,et expectate paulisper.[20] Confusi sunt, quia speravi :venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.[21] Nunc venistis ;et modo videntes plagam meam, timetis.[22] Numquid dixi : Afferte mihi,et de substantia vestra donate mihi ?[23] vel : Liberate me de manu hostis,et de manu robustorum eruite me ?[24] Docete me, et ego tacebo :et si quid forte ignoravi, instruite me.[25] Quare detraxistis sermonibus veritatis,cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?[26] Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,et in ventum verba profertis.[27] Super pupillum irruitis,et subvertere nitimini amicum vestrum.[28] Verumtamen quod cœpistis explete :præbete aurem, et videte an mentiar.[29] Respondete, obsecro, absque contentione ;et loquentes id quod justum est, judicate.[30] Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,nec in faucibus meis stultitia personabit.