[1] Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :[2] Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi,et mens in diversa rapitur.[3] Doctrinam qua me arguis audiam,et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.[4] Hoc scio a principio,ex quo positus est homo super terram,[5] quod laus impiorum brevis sit,et gaudium hypocritæ ad instar puncti.[6] Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus,et caput ejus nubes tetigerit,[7] quasi sterquilinium in fine perdetur,et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?[8] Velut somnium avolans non invenietur :transiet sicut visio nocturna.[9] Oculus qui eum viderat non videbit,neque ultra intuebitur eum locus suus.[10] Filii ejus atterentur egestate,et manus illius reddent ei dolorem suum.[11] Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus,et cum eo in pulvere dormient.[12] Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,abscondet illud sub lingua sua.[13] Parcet illi, et non derelinquet illud,et celabit in gutture suo.[14] Panis ejus in utero illiusvertetur in fel aspidum intrinsecus.[15] Divitias quas devoravit evomet,et de ventre illius extrahet eas Deus.[16] Caput aspidum suget,et occidet eum lingua viperæ.[17] (Non videat rivulos fluminis,torrentes mellis et butyri.)[18] Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.[19] Quoniam confringens nudavit pauperes :domum rapuit, et non ædificavit eam.[20] Nec est satiatus venter ejus :et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.[21] Non remansit de cibo ejus,et propterea nihil permanebit de bonis ejus.[22] Cum satiatus fuerit, arctabitur :æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.[23] Utinam impleatur venter ejus,ut emittat in eum iram furoris sui,et pluat super illum bellum suum.[24] Fugiet arma ferrea,et irruet in arcum æreum.[25] Eductus, et egrediens de vagina sua,et fulgurans in amaritudine sua :vadent et venient super eum horribiles.[26] Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ;devorabit eum ignis qui non succenditur :affligetur relictus in tabernaculo suo.[27] Revelabunt cæli iniquitatem ejus,et terra consurget adversus eum.[28] Apertum erit germen domus illius :detrahetur in die furoris Dei.[29] Hæc est pars hominis impii a Deo,et hæreditas verborum ejus a Domino.