Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 24

[1] Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora :
qui autem noverunt eum,
ignorant dies illius.
[2] Alii terminos transtulerunt ;
diripuerunt greges, et paverunt eos.
[3] Asinum pupillorum abegerunt,
et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
[4] Subverterunt pauperum viam,
et oppresserunt pariter mansuetos terræ.
[5] Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum :
vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
[6] Agrum non suum demetunt,
et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
[7] Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes,
quibus non est operimentum in frigore :
[8] quos imbres montium rigant,
et non habentes velamen, amplexantur lapides.
[9] Vim fecerunt deprædantes pupillos,
et vulgum pauperem spoliaverunt.
[10] Nudis et incedentibus absque vestitu,
et esurientibus tulerunt spicas.
[11] Inter acervos eorum meridiati sunt,
qui calcatis torcularibus sitiunt.
[12] De civitatibus fecerunt viros gemere,
et anima vulneratorum clamavit :
et Deus inultum abire non patitur.
[13] Ipsi fuerunt rebelles lumini :
nescierunt vias ejus,
nec reversi sunt per semitas ejus.
[14] Mane primo consurgit homicida ;
interficit egenum et pauperem :
per noctem vero erit quasi fur.
[15] Oculus adulteri observat caliginem,
dicens : Non me videbit oculus :
et operiet vultum suum.
[16] Perfodit in tenebris domos,
sicut in die condixerant sibi,
et ignoraverunt lucem.
[17] Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis :
et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
[18] Levis est super faciem aquæ :
maledicta sit pars ejus in terra,
nec ambulet per viam vinearum.
[19] Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,
et usque ad inferos peccatum illius.
[20] Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes :
non sit in recordatione,
sed conteratur quasi lignum infructuosum.
[21] Pavit enim sterilem quæ non parit,
et viduæ bene non fecit.
[22] Detraxit fortes in fortitudine sua,
et cum steterit, non credet vitæ suæ.
[23] Dedit ei Deus locum pœnitentiæ,
et ille abutitur eo in superbiam :
oculi autem ejus sunt in viis illius.
[24] Elevati sunt ad modicum, et non subsistent :
et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,
et sicut summitates spicarum conterentur.
[25] Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum,
et ponere ante Deum verba mea ?