Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 15

[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :

[2] Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,
et implebit ardore stomachum suum ?
[3] Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi,
et loqueris quod tibi non expedit.
[4] Quantum in te est, evacuasti timorem,
et tulisti preces coram Deo.
[5] Docuit enim iniquitas tua os tuum,
et imitaris linguam blasphemantium.
[6] Condemnabit te os tuum, et non ego :
et labia tua respondebunt tibi.
[7] Numquid primus homo tu natus es,
et ante colles formatus ?
[8] numquid consilium Dei audisti,
et inferior te erit ejus sapientia ?
[9] Quid nosti quod ignoremus ?
quid intelligis quod nesciamus ?
[10] Et senes et antiqui sunt in nobis,
multo vetustiores quam patres tui.
[11] Numquid grande est ut consoletur te Deus ?
sed verba tua prava hoc prohibent.
[12] Quid te elevat cor tuum,
et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
[13] Quid tumet contra Deum spiritus tuus,
ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
[14] Quid est homo ut immaculatus sit,
et ut justus appareat natus de muliere ?
[15] Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,
et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
[16] Quanto magis abominabilis et inutilis homo,
qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
[17] Ostendam tibi : audi me :
quod vidi, narrabo tibi.
[18] Sapientes confitentur,
et non abscondunt patres suos :
[19] quibus solis data est terra,
et non transivit alienus per eos.
[20] Cunctis diebus suis impius superbit,
et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
[21] Sonitus terroris semper in auribus illius :
et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
[22] Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,
circumspectans undique gladium.
[23] Cum se moverit ad quærendum panem,
novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
[24] Terrebit eum tribulatio,
et angustia vallabit eum,
sicut regem qui præparatur ad prælium.
[25] Tetendit enim adversus Deum manum suam,
et contra Omnipotentem roboratus est.
[26] Cucurrit adversus eum erecto collo,
et pingui cervice armatus est.
[27] Operuit faciem ejus crassitudo,
et de lateribus ejus arvina dependet.
[28] Habitavit in civitatibus desolatis,
et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
[29] Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,
nec mittet in terra radicem suam.
[30] Non recedet de tenebris :
ramos ejus arefaciet flamma,
et auferetur spiritu oris sui.
[31] Non credet, frustra errore deceptus,
quod aliquo pretio redimendus sit.
[32] Antequam dies ejus impleantur peribit,
et manus ejus arescent.
[33] Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus,
et quasi oliva projiciens florem suum.
[34] Congregatio enim hypocritæ sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
[35] Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,
et uterus ejus præparat dolos.