Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 27

[1] Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

[2] Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,
et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
[3] Quia donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,
[4] non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium.
[5] Absit a me ut justos vos esse judicem :
donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
[6] Justificationem meam, quam cÅ“pi tenere, non deseram :
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
[7] Sit ut impius, inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.
[8] Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,
et non liberet Deus animam ejus ?
[9] Numquid Deus audiet clamorem ejus,
cum venerit super eum angustia ?
[10] aut poterit in Omnipotente delectari,
et invocare Deum omni tempore ?
[11] Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,
nec abscondam.
[12] Ecce vos omnes nostis :
et quid sine causa vana loquimini ?
[13] Hæc est pars hominis impii apud Deum,
et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
[14] Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,
et nepotes ejus non saturabuntur pane :
[15] qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,
et viduæ illius non plorabunt.
[16] Si comportaverit quasi terram argentum,
et sicut lutum præparaverit vestimenta :
[17] præparabit quidem, sed justus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.
[18] Ã†dificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
[19] Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :
aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
[20] Apprehendet eum quasi aqua inopia :
nocte opprimet eum tempestas.
[21] Tollet eum ventus urens, et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
[22] Et mittet super eum, et non parcet :
de manu ejus fugiens fugiet.
[23] Stringet super eum manus suas,
et sibilabit super illum, intuens locum ejus.