Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 23

[1] Respondens autem Job, ait :

[2] Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,
et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
[3] Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,
et veniam usque ad solium ejus ?
[4] Ponam coram eo judicium,
et os meum replebo increpationibus :
[5] ut sciam verba quæ mihi respondeat,
et intelligam quid loquatur mihi.
[6] Nolo multa fortitudine contendat mecum,
nec magnitudinis suæ mole me premat.
[7] Proponat æquitatem contra me,
et perveniat ad victoriam judicium meum.
[8] Si ad orientem iero, non apparet ;
si ad occidentem, non intelligam eum.
[9] Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;
si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
[10] Ipse vero scit viam meam,
et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
[11] Vestigia ejus secutus est pes meus :
viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
[12] A mandatis labiorum ejus non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
[13] Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :
et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
[14] Cum expleverit in me voluntatem suam,
et alia multa similia præsto sunt ei.
[15] Et idcirco a facie ejus turbatus sum,
et considerans eum, timore sollicitor.
[16] Deus mollivit cor meum,
et Omnipotens conturbavit me.
[17] Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.