Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 32

[1] Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur[2] Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo[3] Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job[4] Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur[5] Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer[6] Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit :

Junior sum tempore, vos autem antiquiores :
idcirco, demisso capite,
veritus sum vobis indicare meam sententiam.
[7] Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,
et annorum multitudo doceret sapientiam.
[8] Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
[9] Non sunt longævi sapientes,
nec senes intelligunt judicium.
[10] Ideo dicam : Audite me :
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
[11] Expectavi enim sermones vestros ;
audivi prudentiam vestram,
donec disceptaremini sermonibus ;
[12] et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :
sed, ut video, non est qui possit arguere Job,
et respondere ex vobis sermonibus ejus.
[13] Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :
Deus projecit eum, non homo.
[14] Nihil locutus est mihi :
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
[15] Extimuerunt, nec responderunt ultra,
abstuleruntque a se eloquia.
[16] Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :
steterunt, nec ultra responderunt :
[17] respondebo et ego partem meam,
et ostendam scientiam meam.
[18] Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus uteri mei.
[19] En venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
[20] Loquar, et respirabo paululum :
aperiam labia mea, et respondebo.
[21] Non accipiam personam viri,
et Deum homini non æquabo.
[22] Nescio enim quamdiu subsistam,
et si post modicum tollat me factor meus.