[1] Audi igitur, Job, eloquia mea,et omnes sermones meos ausculta.[2] Ecce aperui os meum :loquatur lingua mea in faucibus meis.[3] Simplici corde meo sermones mei,et sententiam puram labia mea loquentur.[4] Spiritus Dei fecit me,et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.[5] Si potes, responde mihi,et adversus faciem meam consiste.[6] Ecce, et me sicut et te fecit Deus,et de eodem luto ego quoque formatus sum.[7] Verumtamen miraculum meum non te terreat,et eloquentia mea non sit tibi gravis.[8] Dixisti ergo in auribus meis,et vocem verborum tuorum audivi :[9] Mundus sum ego, et absque delicto :immaculatus, et non est iniquitas in me.[10] Quia querelas in me reperit,ideo arbitratus est me inimicum sibi.[11] Posuit in nervo pedes meos ;custodivit omnes semitas meas.[12] Hoc est ergo in quo non es justificatus :respondebo tibi, quia major sit Deus homine.[13] Adversus eum contendis,quod non ad omnia verba responderit tibi ?[14] Semel loquitur Deus,et secundo idipsum non repetit.[15] Per somnium, in visione nocturna,quando irruit sopor super homines,et dormiunt in lectulo,[16] tunc aperit aures virorum,et erudiens eos instruit disciplina,[17] ut avertat hominem ab his quæ facit,et liberet eum de superbia,[18] eruens animam ejus a corruptione,et vitam illius ut non transeat in gladium.[19] Increpat quoque per dolorem in lectulo,et omnia ossa ejus marcescere facit.[20] Abominabilis ei fit in vita sua panis,et animæ illius cibus ante desiderabilis.[21] Tabescet caro ejus,et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.[22] Appropinquavit corruptioni anima ejus,et vita illius mortiferis.[23] Si fuerit pro eo angelus loquens,unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,[24] miserebitur ejus, et dicet :Libera eum, ut non descendat in corruptionem :inveni in quo ei propitier.[25] Consumpta est caro ejus a suppliciis :revertatur ad dies adolescentiæ suæ.[26] Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit :et videbit faciem ejus in jubilo,et reddet homini justitiam suam.[27] Respiciet homines, et dicet : Peccavi,et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.[28] Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,sed vivens lucem videret.[29] Ecce hæc omnia operatur Deustribus vicibus per singulos,[30] ut revocet animas eorum a corruptione,et illuminet luce viventium.[31] Attende, Job, et audi me :et tace, dum ego loquor.[32] Si autem habes quod loquaris, responde mihi :loquere, volo enim te apparere justum.[33] Quod si non habes, audi me :tace, et docebo te sapientiam.