Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 34

[1] Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est :

[2] Audite, sapientes, verba mea :
et eruditi, auscultate me.
[3] Auris enim verba probat,
et guttur escas gustu dijudicat.
[4] Judicium eligamus nobis,
et inter nos videamus quid sit melius.
[5] Quia dixit Job : Justus sum,
et Deus subvertit judicium meum.
[6] In judicando enim me mendacium est :
violenta sagitta mea absque ullo peccato.
[7] Quis est vir ut est Job,
qui bibit subsannationem quasi aquam :
[8] qui graditur cum operantibus iniquitatem,
et ambulat cum viris impiis ?
[9] Dixit enim : Non placebit vir Deo,
etiam si cucurrerit cum eo.
[10] Ideo, viri cordati, audite me :
absit a Deo impietas,
et ab Omnipotente iniquitas.
[11] Opus enim hominis reddet ei,
et juxta vias singulorum restituet eis.
[12] Vere enim Deus non condemnabit frustra,
nec Omnipotens subvertet judicium.
[13] Quem constituit alium super terram ?
aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?
[14] Si direxerit ad eum cor suum,
spiritum illius et flatum ad se trahet.
[15] Deficiet omnis caro simul,
et homo in cinerem revertetur.
[16] Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,
et ausculta vocem eloquii mei :
[17] numquid qui non amat judicium sanari potest ?
et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?
[18] Qui dicit regi : Apostata ;
qui vocat duces impios ;
[19] qui non accipit personas principum,
nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem :
opus enim manuum ejus sunt universi.
[20] Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi :
et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
[21] Oculi enim ejus super vias hominum,
et omnes gressus eorum considerat.
[22] Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis,
ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
[23] neque enim ultra in hominis potestate est,
ut veniat ad Deum in judicium.
[24] Conteret multos, et innumerabiles,
et stare faciet alios pro eis.
[25] Novit enim opera eorum,
et idcirco inducet noctem, et conterentur.
[26] Quasi impios percussit eos
in loco videntium :
[27] qui quasi de industria recesserunt ab eo,
et omnes vias ejus intelligere noluerunt :
[28] ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni,
et audiret vocem pauperum.
[29] Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ?
ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum,
et super gentes, et super omnes homines ?
[30] Qui regnare facit hominem hypocritam
propter peccata populi.
[31] Quia ergo ego locutus sum ad Deum,
te quoque non prohibebo.
[32] Si erravi, tu doce me ;
si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
[33] Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ?
tu enim cœpisti loqui, et non ego :
quod si quid nosti melius, loquere.
[34] Viri intelligentes loquantur mihi,
et vir sapiens audiat me.
[35] Job autem stulte locutus est,
et verba illius non sonant disciplinam.
[36] Pater mi, probetur Job usque ad finem :
ne desinas ab homine iniquitatis :
[37] quia addit super peccata sua blasphemiam,
inter nos interim constringatur :
et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.