[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :[2] Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ;sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?[3] Ecce docuisti multos,et manus lassas roborasti ;[4] vacillantes confirmaverunt sermones tui,et genua trementia confortasti.[5] Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ;tetigit te, et conturbatus es.[6] Ubi est timor tuus, fortitudo tua,patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?[7] Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ?aut quando recti deleti sunt ?[8] Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,et seminant dolores, et metunt eos,[9] flante Deo perisse,et spiritu iræ ejus esse consumptos.[10] Rugitus leonis, et vox leænæ,et dentes catulorum leonum contriti sunt.[11] Tigris periit, eo quod non haberet prædam,et catuli leonis dissipati sunt.[12] Porro ad me dictum est verbum absconditum,et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.[13] In horrore visionis nocturnæ,quando solet sopor occupare homines,[14] pavor tenuit me, et tremor,et omnia ossa mea perterrita sunt ;[15] et cum spiritus, me præsente, transiret,inhorruerunt pili carnis meæ.[16] Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,imago coram oculis meis,et vocem quasi auræ lenis audivi.[17] Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ?aut factore suo purior erit vir ?[18] Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,et in angelis suis reperit pravitatem ;[19] quanto magis hi qui habitant domos luteas,qui terrenum habent fundamentum,consumentur velut a tinea ?[20] De mane usque ad vesperam succidentur ;et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.[21] Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ;morientur, et non in sapientia.