[1] Respondens autem Job, dixit :[2] Audite, quæso, sermones meos,et agite pœnitentiam.[3] Sustinete me, et ego loquar :et post mea, si videbitur, verba, ridete.[4] Numquid contra hominem disputatio mea est,ut merito non debeam contristari ?[5] Attendite me et obstupescite,et superponite digitum ori vestro.[6] Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,et concutit carnem meam tremor.[7] Quare ergo impii vivunt,sublevati sunt, confortatique divitiis ?[8] Semen eorum permanet coram eis :propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.[9] Domus eorum securæ sunt et pacatæ,et non est virga Dei super illos.[10] Bos eorum concepit, et non abortivit :vacca peperit, et non est privata fœtu suo.[11] Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,et infantes eorum exultant lusibus.[12] Tenent tympanum et citharam,et gaudent ad sonitum organi.[13] Ducunt in bonis dies suos,et in puncto ad inferna descendunt.[14] Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,et scientiam viarum tuarum nolumus.[15] Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?et quid nobis prodest si oraverimus illum ?[16] Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,consilium impiorum longe sit a me.[17] Quoties lucerna impiorum extinguetur,et superveniet eis inundatio,et dolores dividet furoris sui ?[18] Erunt sicut paleæ ante faciem venti,et sicut favilla quam turbo dispergit.[19] Deus servabit filiis illius dolorem patris,et cum reddiderit, tunc sciet.[20] Videbunt oculi ejus interfectionem suam,et de furore Omnipotentis bibet.[21] Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,et si numerus mensium ejus dimidietur ?[22] Numquid Deus docebit quispiam scientiam,qui excelsos judicat ?[23] Iste moritur robustus et sanus,dives et felix :[24] viscera ejus plena sunt adipe,et medullis ossa illius irrigantur :[25] alius vero moritur in amaritudine animæabsque ullis opibus :[26] et tamen simul in pulvere dormient,et vermes operient eos.[27] Certe novi cogitationes vestras,et sententias contra me iniquas.[28] Dicitis enim : Ubi est domus principis ?et ubi tabernacula impiorum ?[29] Interrogate quemlibet de viatoribus,et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :[30] quia in diem perditionis servatur malus,et ad diem furoris ducetur.[31] Quis arguet coram eo viam ejus ?et quæ fecit, quis reddet illi ?[32] Ipse ad sepulchra ducetur,et in congerie mortuorum vigilabit.[33] Dulcis fuit glareis Cocyti,et post se omnem hominem trahet,et ante se innumerabiles.[34] Quomodo igitur consolamini me frustra,cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?