Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 3

[1] Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo[2] et locutus est :

[3] Pereat dies in qua natus sum,
et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
[4] Dies ille vertatur in tenebras :
non requirat eum Deus desuper,
et non illustretur lumine.
[5] Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ;
occupet eum caligo,
et involvatur amaritudine.
[6] Noctem illam tenebrosus turbo possideat ;
non computetur in diebus anni,
nec numeretur in mensibus.
[7] Sit nox illa solitaria,
nec laude digna.
[8] Maledicant ei qui maledicunt diei,
qui parati sunt suscitare Leviathan.
[9] Obtenebrentur stellæ caligine ejus ;
expectet lucem, et non videat,
nec ortum surgentis auroræ.
[10] Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,
nec abstulit mala ab oculis meis.
[11] Quare non in vulva mortuus sum ?
egressus ex utero non statim perii ?
[12] Quare exceptus genibus ?
cur lactatus uberibus ?
[13] Nunc enim dormiens silerem,
et somno meo requiescerem
[14] cum regibus et consulibus terræ,
qui ædificant sibi solitudines ;
[15] aut cum principibus qui possident aurum,
et replent domos suas argento ;
[16] aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,
vel qui concepti non viderunt lucem.
[17] Ibi impii cessaverunt a tumultu,
et ibi requieverunt fessi robore.
[18] Et quondam vincti pariter sine molestia,
non audierunt vocem exactoris.
[19] Parvus et magnus ibi sunt,
et servus liber a domino suo.
[20] Quare misero data est lux,
et vita his qui in amaritudine animæ sunt :
[21] qui expectant mortem, et non venit,
quasi effodientes thesaurum ;
[22] gaudentque vehementer
cum invenerint sepulchrum ?
[23] viro cujus abscondita est via
et circumdedit eum Deus tenebris ?
[24] Antequam comedam, suspiro ;
et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :
[25] quia timor quem timebam evenit mihi,
et quod verebar accidit.
[26] Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ?
et venit super me indignatio.