[1] Homo natus de muliere, brevi vivens tempore,repletur multis miseriis.[2] Qui quasi flos egreditur et conteritur,et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.[3] Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,et adducere eum tecum in judicium ?[4] Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ?nonne tu qui solus es ?[5] Breves dies hominis sunt :numerus mensium ejus apud te est :constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.[6] Recede paululum ab eo, ut quiescat,donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.[7] Lignum habet spem :si præcisum fuerit, rursum virescit,et rami ejus pullulant.[8] Si senuerit in terra radix ejus,et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,[9] ad odorem aquæ germinabit,et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.[10] Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,atque consumptus, ubi, quæso, est ?[11] Quomodo si recedant aquæ de mari,et fluvius vacuefactus arescat :[12] sic homo, cum dormierit, non resurget :donec atteratur cælum, non evigilabit,nec consurget de somno suo.[13] Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,et abscondas me donec pertranseat furor tuus,et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?[14] Putasne mortuus homo rursum vivat ?cunctis diebus quibus nunc milito, expectodonec veniat immutatio mea.[15] Vocabis me, et ego respondebo tibi :operi manuum tuarum porriges dexteram.[16] Tu quidem gressus meos dinumerasti :sed parce peccatis meis.[17] Signasti quasi in sacculo delicta mea,sed curasti iniquitatem meam.[18] Mons cadens defluit,et saxum transfertur de loco suo :[19] lapides excavant aquæ,et alluvione paulatim terra consumitur :et hominem ergo similiter perdes.[20] Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret :immutabis faciem ejus, et emittes eum.[21] Sive nobiles fuerint filii ejus,sive ignobiles, non intelliget.[22] Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit,et anima illius super semetipso lugebit.