[1] Respondens autem Job, dixit :[2] Usquequo affligitis animam meam,et atteritis me sermonibus ?[3] En decies confunditis me,et non erubescitis opprimentes me.[4] Nempe etsi ignoravi,mecum erit ignorantia mea.[5] At vos contra me erigimini,et arguitis me opprobriis meis.[6] Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me,et flagellis suis me cinxerit.[7] Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ;vociferabor, et non est qui judicet.[8] Semitam meam circumsepsit, et transire non possum :et in calle meo tenebras posuit.[9] Spoliavit me gloria mea,et abstulit coronam de capite meo.[10] Destruxit me undique, et pereo :et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.[11] Iratus est contra me furor ejus,et sic me habuit quasi hostem suum.[12] Simul venerunt latrones ejus,et fecerunt sibi viam per me,et obsederunt in gyro tabernaculum meum.[13] Fratres meos longe fecit a me,et noti mei quasi alieni recesserunt a me.[14] Dereliquerunt me propinqui mei,et qui me noverant obliti sunt mei.[15] Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me,et quasi peregrinus fui in oculis eorum.[16] Servum meum vocavi, et non respondit :ore proprio deprecabar illum.[17] Halitum meum exhorruit uxor mea,et orabam filios uteri mei.[18] Stulti quoque despiciebant me :et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.[19] Abominati sunt me quondam consiliarii mei,et quem maxime diligebam, aversatus est me.[20] Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum,et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.[21] Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,quia manus Domini tetigit me.[22] Quare persequimini me sicut Deus,et carnibus meis saturamini ?[23] Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?quis mihi det ut exarentur in libro[24] stylo ferreo et plumbi lamina,vel celte sculpantur in silice ?[25] Scio enim quod redemptor meus vivit,et in novissimo die de terra surrecturus sum :[26] et rursum circumdabor pelle mea,et in carne mea videbo Deum meum :[27] quem visurus sum ego ipse,et oculi mei conspecturi sunt, et non alius :reposita est hæc spes mea in sinu meo.[28] Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum,et radicem verbi inveniamus contra eum ?[29] Fugite ergo a facie gladii,quoniam ultor iniquitatum gladius est :et scitote esse judicium.