[1] Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :[2] Accinge sicut vir lumbos tuos :interrogabo te, et indica mihi.[3] Numquid irritum facies judicium meum,et condemnabis me, ut tu justificeris ?[4] Et si habes brachium sicut Deus ?et si voce simili tonas ?[5] Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.[6] Disperge superbos in furore tuo,et respiciens omnem arrogantem humilia.[7] Respice cunctos superbos, et confunde eos,et contere impios in loco suo.[8] Absconde eos in pulvere simul,et facies eorum demerge in foveam.[9] Et ego confiteborquod salvare te possit dextera tua.[10] Ecce behemoth quem feci tecum,fœnum quasi bos comedet.[11] Fortitudo ejus in lumbis ejus,et virtus illius in umbilico ventris ejus.[12] Stringit caudam suam quasi cedrum ;nervi testiculorum ejus perplexi sunt.[13] Ossa ejus velut fistulæ æris ;cartilago illius quasi laminæ ferreæ.[14] Ipse est principium viarum Dei :qui fecit eum applicabit gladium ejus.[15] Huic montes herbas ferunt :omnes bestiæ agri ludent ibi.[16] Sub umbra dormit in secreto calami,et in locis humentibus.[17] Protegunt umbræ umbram ejus :circumdabunt eum salices torrentis.[18] Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.[19] In oculis ejus quasi hamo capiet eum,et in sudibus perforabit nares ejus.[20] An extrahere poteris Leviathan hamo,et fune ligabis linguam ejus ?[21] Numquid pones circulum in naribus ejus,aut armilla perforabis maxillam ejus ?[22] Numquid multiplicabit ad te preces,aut loquetur tibi mollia ?[23] Numquid feriet tecum pactum,et accipies eum servum sempiternum ?[24] Numquid illudes ei quasi avi,aut ligabis eum ancillis tuis ?[25] Concident eum amici ?divident illum negotiatores ?[26] Numquid implebis sagenas pelle ejus,et gurgustium piscium capite illius ?[27] Pone super eum manum tuam :memento belli, nec ultra addas loqui.[28] Ecce spes ejus frustrabitur eum,et videntibus cunctis præcipitabitur.