Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 13

[1] Ecce omnia hæc vidit oculus meus,
et audivit auris mea, et intellexi singula.
[2] Secundum scientiam vestram et ego novi :
nec inferior vestri sum.
[3] Sed tamen ad Omnipotentem loquar,
et disputare cum Deo cupio :
[4] prius vos ostendens fabricatores mendacii,
et cultores perversorum dogmatum.
[5] Atque utinam taceretis,
ut putaremini esse sapientes.
[6] Audite ergo correptionem meam,
et judicium labiorum meorum attendite.
[7] Numquid Deus indiget vestro mendacio,
ut pro illo loquamini dolos ?
[8] numquid faciem ejus accipitis,
et pro Deo judicare nitimini ?
[9] aut placebit ei quem celare nihil potest ?
aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?
[10] Ipse vos arguet,
quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
[11] Statim ut se commoverit, turbabit vos,
et terror ejus irruet super vos.
[12] Memoria vestra comparabitur cineri,
et redigentur in lutum cervices vestræ.
[13] Tacete paulisper, ut loquar
quodcumque mihi mens suggesserit.
[14] Quare lacero carnes meas dentibus meis,
et animam meam porto in manibus meis ?
[15] Etiam si occiderit me, in ipso sperabo :
verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
[16] Et ipse erit salvator meus :
non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
[17] Audite sermonem meum,
et ænigmata percipite auribus vestris.
[18] Si fuero judicatus,
scio quod justus inveniar.
[19] Quis est qui judicetur mecum ?
veniat : quare tacens consumor ?
[20] Duo tantum ne facias mihi,
et tunc a facie tua non abscondar :
[21] manum tuam longe fac a me,
et formido tua non me terreat.
[22] Voca me, et ego respondebo tibi :
aut certe loquar, et tu responde mihi.
[23] Quantas habeo iniquitates et peccata ?
scelera mea et delicta ostende mihi.
[24] Cur faciem tuam abscondis,
et arbitraris me inimicum tuum ?
[25] Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam,
et stipulam siccam persequeris :
[26] scribis enim contra me amaritudines,
et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.
[27] Posuisti in nervo pedem meum,
et observasti omnes semitas meas,
et vestigia pedum meorum considerasti :
[28] qui quasi putredo consumendus sum,
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.