[1] Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :[2] Numquid qui multa loquitur, non et audiet ?aut vir verbosus justificabitur ?[3] Tibi soli tacebunt homines ?et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?[4] Dixisti enim : Purus est sermo meus,et mundus sum in conspectu tuo.[5] Atque utinam Deus loqueretur tecum,et aperiret labia sua tibi,[6] ut ostenderet tibi secreta sapientiæ,et quod multiplex esset lex ejus :et intelligeres quod multo minora exigaris ab eoquam meretur iniquitas tua ![7] Forsitan vestigia Dei comprehendes,et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?[8] Excelsior cælo est, et quid facies ?profundior inferno, et unde cognosces ?[9] Longior terra mensura ejus,et latior mari.[10] Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,quis contradicet ei ?[11] Ipse enim novit hominum vanitatem ;et videns iniquitatem, nonne considerat ?[12] Vir vanus in superbiam erigitur,et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.[13] Tu autem firmasti cor tuum,et expandisti ad eum manus tuas.[14] Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te,et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,[15] tunc levare poteris faciem tuam absque macula ;et eris stabilis, et non timebis.[16] Miseriæ quoque oblivisceris,et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.[17] Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ;et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.[18] Et habebis fiduciam, proposita tibi spe :et defossus securus dormies.[19] Requiesces, et non erit qui te exterreat ;et deprecabuntur faciem tuam plurimi.[20] Oculi autem impiorum deficient,et effugium peribit ab eis :et spes illorum abominatio animæ.