Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Job / Capitulum 8

[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

[2] Usquequo loqueris talia,
et spiritus multiplex sermones oris tui ?
[3] Numquid Deus supplantat judicium ?
aut Omnipotens subvertit quod justum est ?
[4] Etiam si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :
[5] tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,
et Omnipotentem fueris deprecatus ;
[6] si mundus et rectus incesseris :
statim evigilabit ad te,
et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
[7] in tantum ut si priora tua fuerint parva,
et novissima tua multiplicentur nimis.
[8] Interroga enim generationem pristinam,
et diligenter investiga patrum memoriam
[9] (hesterni quippe sumus, et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
[10] et ipsi docebunt te, loquentur tibi,
et de corde suo proferent eloquia.
[11] Numquid vivere potest scirpus absque humore ?
aut crescere carectum sine aqua ?
[12] Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,
ante omnes herbas arescit.
[13] Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,
et spes hypocritæ peribit.
[14] Non ei placebit vecordia sua,
et sicut tela aranearum fiducia ejus.
[15] Innitetur super domum suam, et non stabit ;
fulciet eam, et non consurget.
[16] Humectus videtur antequam veniat sol,
et in ortu suo germen ejus egredietur.
[17] Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,
et inter lapides commorabitur.
[18] Si absorbuerit eum de loco suo,
negabit eum, et dicet : Non novi te.
[19] Hæc est enim lætitia viæ ejus,
ut rursum de terra alii germinentur.
[20] Deus non projiciet simplicem,
nec porriget manum malignis,
[21] donec impleatur risu os tuum,
et labia tua jubilo.
[22] Qui oderunt te induentur confusione,
et tabernaculum impiorum non subsistet.