[1] Nunc autem derident me juniores tempore,quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :[2] quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo,et vita ipsa putabantur indigni :[3] egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine,squallentes calamitate et miseria.[4] Et mandebant herbas, et arborum cortices,et radix juniperorum erat cibus eorum :[5] qui de convallibus ista rapientes,cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.[6] In desertis habitabant torrentium,et in cavernis terræ, vel super glaream :[7] qui inter hujuscemodi lætabantur,et esse sub sentibus delicias computabant :[8] filii stultorum et ignobilium,et in terra penitus non parentes.[9] Nunc in eorum canticum versus sum,et factus sum eis in proverbium.[10] Abominantur me, et longe fugiunt a me,et faciem meam conspuere non verentur.[11] Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,et frenum posuit in os meum.[12] Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :pedes meos subverterunt,et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.[13] Dissipaverunt itinera mea ;insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :et non fuit qui ferret auxilium.[14] Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,et ad meas miserias devoluti sunt.[15] Redactus sum in nihilum :abstulisti quasi ventus desiderium meum,et velut nubes pertransiit salus mea.[16] Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,et possident me dies afflictionis.[17] Nocte os meum perforatur doloribus,et qui me comedunt, non dormiunt.[18] In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,et quasi capitio tunicæ succinxerunt me.[19] Comparatus sum luto,et assimilatus sum favillæ et cineri.[20] Clamo ad te, et non exaudis me :sto, et non respicis me.[21] Mutatus es mihi in crudelem,et in duritia manus tuæ adversaris mihi.[22] Elevasti me, et quasi super ventum ponens ;elisisti me valide.[23] Scio quia morti trades me,ubi constituta est domus omni viventi.[24] Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam :et si corruerint, ipse salvabis.[25] Flebam quondam super eo qui afflictus erat,et compatiebatur anima mea pauperi.[26] Expectabam bona, et venerunt mihi mala :præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.[27] Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie :prævenerunt me dies afflictionis.[28] Mœrens incedebam sine furore ;consurgens, in turba clamabam.[29] Frater fui draconum,et socius struthionum.[30] Cutis mea denigrata est super me,et ossa mea aruerunt præ caumate.[31] Versa est in luctum cithara mea,et organum meum in vocem flentium.