[1] Respondens autem Job, dixit :[2] Ergo vos estis soli homines,et vobiscum morietur sapientia ?[3] Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ;quis enim hæc quæ nostis ignorat ?[4] Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,invocabit Deum, et exaudiet eum :deridetur enim justi simplicitas.[5] Lampas contempta apud cogitationes divitumparata ad tempus statutum.[6] Abundant tabernacula prædonum,et audacter provocant Deum,cum ipse dederit omnia in manus eorum.[7] Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ;et volatilia cæli, et indicabunt tibi.[8] Loquere terræ, et respondebit tibi,et narrabunt pisces maris.[9] Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?[10] In cujus manu anima omnis viventis,et spiritus universæ carnis hominis.[11] Nonne auris verba dijudicat ?et fauces comedentis, saporem ?[12] In antiquis est sapientia,et in multo tempore prudentia.[13] Apud ipsum est sapientia et fortitudo ;ipse habet consilium et intelligentiam.[14] Si destruxerit, nemo est qui ædificet ;si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.[15] Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ;et si emiserit eas, subvertent terram.[16] Apud ipsum est fortitudo et sapientia ;ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.[17] Adducit consiliarios in stultum finem,et judices in stuporem.[18] Balteum regum dissolvit,et præcingit fune renes eorum.[19] Ducit sacerdotes inglorios,et optimates supplantat :[20] commutans labium veracium,et doctrinam senum auferens.[21] Effundit despectionem super principes,eos qui oppressi fuerant relevans.[22] Qui revelat profunda de tenebris,et producit in lucem umbram mortis.[23] Qui multiplicat gentes, et perdit eas,et subversas in integrum restituit.[24] Qui immutat cor principum populi terræ,et decipit eos ut frustra incedant per invium :[25] palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,et errare eos faciet quasi ebrios.