[1] Igitur Eliu hæc rursum locutus est :[2] Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,ut diceres : Justior sum Deo ?[3] Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?[4] Itaque ego respondebo sermonibus tuis,et amicis tuis tecum.[5] Suspice cælum, et intuere :et contemplare æthera quod altior te sit.[6] Si peccaveris, quid ei nocebis ?et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?[7] Porro si juste egeris, quid donabis ei ?aut quid de manu tua accipiet ?[8] Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :et filium hominis adjuvabit justitia tua.[9] Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.[10] Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,qui dedit carmina in nocte ;[11] qui docet nos super jumenta terræ,et super volucres cæli erudit nos ?[12] Ibi clamabunt, et non exaudiet,propter superbiam malorum.[13] Non ergo frustra audiet Deus,et Omnipotens causas singulorum intuebitur.[14] Etiam cum dixeris : Non considerat :judicare coram illo, et expecta eum.[15] Nunc enim non infert furorem suum,nec ulciscitur scelus valde.[16] Ergo Job frustra aperit os suum,et absque scientia verba multiplicat.