[1] Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :[2] Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,secundum dies quibus Deus custodiebat me ?[3] Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :[4] sicut fui in diebus adolescentiæ meæ,quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :[5] quando erat Omnipotens mecum,et in circuitu meo pueri mei :[6] quando lavabam pedes meos butyro,et petra fundebat mihi rivos olei :[7] quando procedebam ad portam civitatis,et in platea parabant cathedram mihi.[8] Videbant me juvenes, et abscondebantur :et senes assurgentes stabant.[9] Principes cessabant loqui,et digitum superponebant ori suo.[10] Vocem suam cohibebant duces,et lingua eorum gutturi suo adhærebat.[11] Auris audiens beatificabat me,et oculus videns testimonium reddebat mihi :[12] eo quod liberassem pauperem vociferantem,et pupillum cui non esset adjutor.[13] Benedictio perituri super me veniebat,et cor viduæ consolatus sum.[14] Justitia indutus sum,et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.[15] Oculus fui cæco, et pes claudo.[16] Pater eram pauperum,et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.[17] Conterebam molas iniqui,et de dentibus illius auferebam prædam.[18] Dicebamque : In nidulo meo moriar,et sicut palma multiplicabo dies.[19] Radix mea aperta est secus aquas,et ros morabitur in messione mea.[20] Gloria mea semper innovabitur,et arcus meus in manu mea instaurabitur.[21] Qui me audiebant, expectabant sententiam,et intenti tacebant ad consilium meum.[22] Verbis meis addere nihil audebant,et super illos stillabat eloquium meum.[23] Expectabant me sicut pluviam,et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.[24] Siquando ridebam ad eos, non credebant :et lux vultus mei non cadebat in terram.[25] Si voluissem ire ad eos, sedebam primus :cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,eram tamen mœrentium consolator.