Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 101

[1] Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

[2] Domine, exaudi orationem meam,
et clamor meus ad te veniat.
[3] Non avertas faciem tuam a me :
in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ;
in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
[4] Quia defecerunt sicut fumus dies mei,
et ossa mea sicut cremium aruerunt.
[5] Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum,
quia oblitus sum comedere panem meum.
[6] A voce gemitus mei
adhæsit os meum carni meæ.
[7] Similis factus sum pellicano solitudinis ;
factus sum sicut nycticorax in domicilio.
[8] Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
[9] Tota die exprobrabant mihi inimici mei,
et qui laudabant me adversum me jurabant :
[10] quia cinerem tamquam panem manducabam,
et potum meum cum fletu miscebam,
[11] a facie iræ et indignationis tuæ :
quia elevans allisisti me.
[12] Dies mei sicut umbra declinaverunt,
et ego sicut fœnum arui.
[13] Tu autem, Domine, in æternum permanes,
et memoriale tuum in generationem et generationem.
[14] Tu exsurgens misereberis Sion,
quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :
[15] quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,
et terræ ejus miserebuntur.
[16] Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,
et omnes reges terræ gloriam tuam :
[17] quia ædificavit Dominus Sion,
et videbitur in gloria sua.
[18] Respexit in orationem humilium
et non sprevit precem eorum.
[19] Scribantur hæc in generatione altera,
et populus qui creabitur laudabit Dominum.
[20] Quia prospexit de excelso sancto suo ;
Dominus de cælo in terram aspexit :
[21] ut audiret gemitus compeditorum ;
ut solveret filios interemptorum :
[22] ut annuntient in Sion nomen Domini,
et laudem ejus in Jerusalem :
[23] in conveniendo populos in unum, et reges,
ut serviant Domino.
[24] Respondit ei in via virtutis suæ :
Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :
[25] ne revoces me in dimidio dierum meorum,
in generationem et generationem anni tui.
[26] Initio tu, Domine, terram fundasti,
et opera manuum tuarum sunt cæli.
[27] Ipsi peribunt, tu autem permanes ;
et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
[28] tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
[29] Filii servorum tuorum habitabunt,
et semen eorum in sæculum dirigetur.