Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 106

[1] Alleluja.

Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.
[2] Dicant qui redempti sunt a Domino,
quos redemit de manu inimici,
et de regionibus congregavit eos,
[3] a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
[4] Erraverunt in solitudine, in inaquoso ;
viam civitatis habitaculi non invenerunt.
[5] Esurientes et sitientes,
anima eorum in ipsis defecit.
[6] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
[7] et deduxit eos in viam rectam,
ut irent in civitatem habitationis.
[8] Confiteantur Domino misericordiæ ejus,
et mirabilia ejus filiis hominum.
[9] Quia satiavit animam inanem,
et animam esurientem satiavit bonis.
[10] Sedentes in tenebris et umbra mortis ;
vinctos in mendicitate et ferro.
[11] Quia exacerbaverunt eloquia Dei,
et consilium Altissimi irritaverunt.
[12] Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;
infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
[13] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;
et de necessitatibus eorum liberavit eos.
[14] Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,
et vincula eorum dirupit.
[15] Confiteantur Domino misericordiæ ejus,
et mirabilia ejus filiis hominum.
[16] Quia contrivit portas æreas,
et vectes ferreos confregit.
[17] Suscepit eos de via iniquitatis eorum ;
propter injustitias enim suas humiliati sunt.
[18] Omnem escam abominata est anima eorum,
et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
[19] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum liberavit eos.
[20] Misit verbum suum, et sanavit eos,
et eripuit eos de interitionibus eorum.
[21] Confiteantur Domino misericordiæ ejus,
et mirabilia ejus filiis hominum.
[22] Et sacrificent sacrificium laudis,
et annuntient opera ejus in exsultatione.
[23] Qui descendunt mare in navibus,
facientes operationem in aquis multis :
[24] ipsi viderunt opera Domini,
et mirabilia ejus in profundo.
[25] Dixit, et stetit spiritus procellæ,
et exaltati sunt fluctus ejus.
[26] Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ;
anima eorum in malis tabescebat.
[27] Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,
et omnis sapientia eorum devorata est.
[28] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;
et de necessitatibus eorum eduxit eos.
[29] Et statuit procellam ejus in auram,
et siluerunt fluctus ejus.
[30] Et lætati sunt quia siluerunt ;
et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
[31] Confiteantur Domino misericordiæ ejus,
et mirabilia ejus filiis hominum.
[32] Et exaltent eum in ecclesia plebis,
et in cathedra seniorum laudent eum.
[33] Posuit flumina in desertum,
et exitus aquarum in sitim ;
[34] terram fructiferam in salsuginem,
a malitia inhabitantium in ea.
[35] Posuit desertum in stagna aquarum,
et terram sine aqua in exitus aquarum.
[36] Et collocavit illic esurientes,
et constituerunt civitatem habitationis :
[37] et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,
et fecerunt fructum nativitatis.
[38] Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ;
et jumenta eorum non minoravit.
[39] Et pauci facti sunt et vexati sunt,
a tribulatione malorum et dolore.
[40] Effusa est contemptio super principes :
et errare fecit eos in invio, et non in via.
[41] Et adjuvit pauperem de inopia,
et posuit sicut oves familias.
[42] Videbunt recti, et lætabuntur ;
et omnis iniquitas oppilabit os suum.
[43] Quis sapiens, et custodiet hæc,
et intelliget misericordias Domini ?