Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 43

[1] In finem. Filiis Core ad intellectum.

[2] Deus, auribus nostris audivimus,
patres nostri annuntiaverunt nobis,
opus quod operatus es in diebus eorum,
et in diebus antiquis.
[3] Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ;
afflixisti populos, et expulisti eos.
[4] Nec enim in gladio suo possederunt terram,
et brachium eorum non salvavit eos :
sed dextera tua et brachium tuum,
et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
[5] Tu es ipse rex meus et Deus meus,
qui mandas salutes Jacob.
[6] In te inimicos nostros ventilabimus cornu,
et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
[7] Non enim in arcu meo sperabo,
et gladius meus non salvabit me :
[8] salvasti enim nos de affligentibus nos,
et odientes nos confudisti.
[9] In Deo laudabimur tota die,
et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
[10] Nunc autem repulisti et confudisti nos,
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
[11] Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,
et qui oderunt nos diripiebant sibi.
[12] Dedisti nos tamquam oves escarum,
et in gentibus dispersisti nos.
[13] Vendidisti populum tuum sine pretio,
et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
[14] Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ;
subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
[15] Posuisti nos in similitudinem gentibus ;
commotionem capitis in populis.
[16] Tota die verecundia mea contra me est,
et confusio faciei meæ cooperuit me :
[17] a voce exprobrantis et obloquentis,
a facie inimici et persequentis.
[18] Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,
et inique non egimus in testamento tuo.
[19] Et non recessit retro cor nostrum ;
et declinasti semitas nostras a via tua :
[20] quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,
et cooperuit nos umbra mortis.
[21] Si obliti sumus nomen Dei nostri,
et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
[22] nonne Deus requiret ista ?
ipse enim novit abscondita cordis.
Quoniam propter te mortificamur tota die ;
æstimati sumus sicut oves occisionis.
[23] Exsurge ; quare obdormis, Domine ?
exsurge, et ne repellas in finem.
[24] Quare faciem tuam avertis ?
oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
[25] Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ;
conglutinatus est in terra venter noster.
[26] Exsurge, Domine, adjuva nos,
et redime nos propter nomen tuum.