Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 62

[1] Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.

[2] Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
[3] In terra deserta, et invia, et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
[4] Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.
[5] Sic benedicam te in vita mea,
et in nomine tuo levabo manus meas.
[6] Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
[7] Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te.
[8] Quia fuisti adjutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
[9] Adhæsit anima mea post te ;
me suscepit dextera tua.
[10] Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :
introibunt in inferiora terræ ;
[11] tradentur in manus gladii :
partes vulpium erunt.
[12] Rex vero lætabitur in Deo ;
laudabuntur omnes qui jurant in eo :
quia obstructum est os loquentium iniqua.