Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 72

[1] Psalmus Asaph.

Quam bonus Israël Deus,
his qui recto sunt corde !
[2] Mei autem pene moti sunt pedes,
pene effusi sunt gressus mei :
[3] quia zelavi super iniquos,
pacem peccatorum videns.
[4] Quia non est respectus morti eorum,
et firmamentum in plaga eorum.
[5] In labore hominum non sunt,
et cum hominibus non flagellabuntur.
[6] Ideo tenuit eos superbia ;
operti sunt iniquitate et impietate sua.
[7] Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;
transierunt in affectum cordis.
[8] Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;
iniquitatem in excelso locuti sunt.
[9] Posuerunt in cælum os suum,
et lingua eorum transivit in terra.
[10] Ideo convertetur populus meus hic,
et dies pleni invenientur in eis.
[11] Et dixerunt : Quomodo scit Deus,
et si est scientia in excelso ?
[12] Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo
obtinuerunt divitias.
[13] Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,
et lavi inter innocentes manus meas,
[14] et fui flagellatus tota die,
et castigatio mea in matutinis.
[15] Si dicebam : Narrabo sic ;
ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
[16] Existimabam ut cognoscerem hoc ;
labor est ante me :
[17] donec intrem in sanctuarium Dei,
et intelligam in novissimis eorum.
[18] Verumtamen propter dolos posuisti eis ;
dejecisti eos dum allevarentur.
[19] Quomodo facti sunt in desolationem ?
subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
[20] Velut somnium surgentium, Domine,
in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
[21] Quia inflammatum est cor meum,
et renes mei commutati sunt ;
[22] et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
[23] ut jumentum factus sum apud te,
et ego semper tecum.
[24] Tenuisti manum dexteram meam,
et in voluntate tua deduxisti me,
et cum gloria suscepisti me.
[25] Quid enim mihi est in cælo ?
et a te quid volui super terram ?
[26] Defecit caro mea et cor meum ;
Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
[27] Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;
perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
[28] Mihi autem adhærere Deo bonum est ;
ponere in Domino Deo spem meam :
ut annuntiem omnes prædicationes tuas
in portis filiæ Sion.