Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 113

[1] Alleluja.

In exitu Israël de Ægypto,
domus Jacob de populo barbaro,
[2] facta est Judæa sanctificatio ejus ;
Israël potestas ejus.
[3] Mare vidit, et fugit ;
Jordanis conversus est retrorsum.
[4] Montes exsultaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium.
[5] Quid est tibi, mare, quod fugisti ?
et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
[6] montes, exsultastis sicut arietes ?
et colles, sicut agni ovium ?
[7] A facie Domini mota est terra,
a facie Dei Jacob :
[8] qui convertit petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.
[9] Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam :
[10] super misericordia tua et veritate tua ;
nequando dicant gentes :
Ubi est Deus eorum ?
[11] Deus autem noster in cælo ;
omnia quæcumque voluit fecit.
[12] Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
[13] Os habent, et non loquentur ;
oculos habent, et non videbunt.
[14] Aures habent, et non audient ;
nares habent, et non odorabunt.
[15] Manus habent, et non palpabunt ;
pedes habent, et non ambulabunt ;
non clamabunt in gutture suo.
[16] Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.
[17] Domus Israël speravit in Domino ;
adjutor eorum et protector eorum est.
[18] Domus Aaron speravit in Domino ;
adjutor eorum et protector eorum est.
[19] Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
[20] Dominus memor fuit nostri,
et benedixit nobis.
Benedixit domui Israël ;
benedixit domui Aaron.
[21] Benedixit omnibus qui timent Dominum,
pusillis cum majoribus.
[22] Adjiciat Dominus super vos,
super vos et super filios vestros.
[23] Benedicti vos a Domino,
qui fecit cælum et terram.
[24] Cælum cæli Domino ;
terram autem dedit filiis hominum.
[25] Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes qui descendunt in infernum :
[26] sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,
ex hoc nunc et usque in sæculum.