Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 94

[1] Laus cantici ipsi David.

Venite, exsultemus Domino ;
jubilemus Deo salutari nostro ;
[2] præoccupemus faciem ejus in confessione,
et in psalmis jubilemus ei :
[3] quoniam Deus magnus Dominus,
et rex magnus super omnes deos.
[4] Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,
et altitudines montium ipsius sunt ;
[5] quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,
et siccam manus ejus formaverunt.
[6] Venite, adoremus, et procidamus,
et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
[7] quia ipse est Dominus Deus noster,
et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
[8] Hodie si vocem ejus audieritis,
nolite obdurare corda vestra [9] sicut in irritatione,
secundum diem tentationis in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri :
probaverunt me, et viderunt opera mea.
[10] Quadraginta annis offensus fui generationi illi,
et dixi : Semper hi errant corde.
[11] Et isti non cognoverunt vias meas :
ut juravi in ira mea :
Si introibunt in requiem meam.