Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 134

[1] Alleluja.

Laudate nomen Domini ;
laudate, servi, Dominum :
[2] qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
[3] Laudate Dominum, quia bonus Dominus ;
psallite nomini ejus, quoniam suave.
[4] Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ;
Israël in possessionem sibi.
[5] Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,
et Deus noster præ omnibus diis.
[6] Omnia quæcumque voluit Dominus fecit,
in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
[7] Educens nubes ab extremo terræ,
fulgura in pluviam fecit ;
qui producit ventos de thesauris suis.
[8] Qui percussit primogenita Ægypti,
ab homine usque ad pecus.
[9] Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte :
in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
[10] Qui percussit gentes multas,
et occidit reges fortes :
[11] Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,
et omnia regna Chanaan :
[12] et dedit terram eorum hæreditatem,
hæreditatem Israël populo suo.
[13] Domine, nomen tuum in æternum ;
Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
[14] Quia judicabit Dominus populum suum,
et in servis suis deprecabitur.
[15] Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
[16] Os habent, et non loquentur ;
oculos habent, et non videbunt.
[17] Aures habent, et non audient ;
neque enim est spiritus in ore ipsorum.
[18] Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.
[19] Domus Israël, benedicite Domino ;
domus Aaron, benedicite Domino.
[20] Domus Levi, benedicite Domino ;
qui timetis Dominum, benedicite Domino.
[21] Benedictus Dominus ex Sion,
qui habitat in Jerusalem.