Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 87

[1] Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.

[2] Domine, Deus salutis meæ,
in die clamavi et nocte coram te.
[3] Intret in conspectu tuo oratio mea,
inclina aurem tuam ad precem meam.
[4] Quia repleta est malis anima mea,
et vita mea inferno appropinquavit.
[5] Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,
factus sum sicut homo sine adjutorio,
[6] inter mortuos liber ;
sicut vulnerati dormientes in sepulchris,
quorum non es memor amplius,
et ipsi de manu tua repulsi sunt.
[7] Posuerunt me in lacu inferiori,
in tenebrosis, et in umbra mortis.
[8] Super me confirmatus est furor tuus,
et omnes fluctus tuos induxisti super me.
[9] Longe fecisti notos meos a me ;
posuerunt me abominationem sibi.
Traditus sum, et non egrediebar ;
[10] oculi mei languerunt præ inopia.
Clamavi ad te, Domine, tota die ;
expandi ad te manus meas.
[11] Numquid mortuis facies mirabilia ?
aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
[12] Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,
et veritatem tuam in perditione ?
[13] Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?
et justitia tua in terra oblivionis ?
[14] Et ego ad te, Domine, clamavi,
et mane oratio mea præveniet te.
[15] Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;
avertis faciem tuam a me ?
[16] Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;
exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
[17] In me transierunt iræ tuæ,
et terrores tui conturbaverunt me :
[18] circumdederunt me sicut aqua tota die ;
circumdederunt me simul.
[19] Elongasti a me amicum et proximum,
et notos meos a miseria.