Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 32

[1] Psalmus David.

Exsultate, justi, in Domino ;
rectos decet collaudatio.
[2] Confitemini Domino in cithara ;
in psalterio decem chordarum psallite illi.
[3] Cantate ei canticum novum ;
bene psallite ei in vociferatione.
[4] Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera ejus in fide.
[5] Diligit misericordiam et judicium ;
misericordia Domini plena est terra.
[6] Verbo Domini cæli firmati sunt,
et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
[7] Congregans sicut in utre aquas maris ;
ponens in thesauris abyssos.
[8] Timeat Dominum omnis terra ;
ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
[9] Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;
ipse mandavit et creata sunt.
[10] Dominus dissipat consilia gentium ;
reprobat autem cogitationes populorum,
et reprobat consilia principum.
[11] Consilium autem Domini in æternum manet ;
cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
[12] Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;
populus quem elegit in hæreditatem sibi.
[13] De cælo respexit Dominus ;
vidit omnes filios hominum.
[14] De præparato habitaculo suo
respexit super omnes qui habitant terram :
[15] qui finxit sigillatim corda eorum ;
qui intelligit omnia opera eorum.
[16] Non salvatur rex per multam virtutem,
et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
[17] Fallax equus ad salutem ;
in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
[18] Ecce oculi Domini super metuentes eum,
et in eis qui sperant super misericordia ejus :
[19] ut eruat a morte animas eorum,
et alat eos in fame.
[20] Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adjutor et protector noster est.
[21] Quia in eo lætabitur cor nostrum,
et in nomine sancto ejus speravimus.
[22] Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.