Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 104

[1] Alleluja.

Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ;
annuntiate inter gentes opera ejus.
[2] Cantate ei, et psallite ei ;
narrate omnia mirabilia ejus.
[3] Laudamini in nomine sancto ejus ;
lætetur cor quærentium Dominum.
[4] Quærite Dominum, et confirmamini ;
quærite faciem ejus semper.
[5] Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;
prodigia ejus, et judicia oris ejus :
[6] semen Abraham servi ejus ;
filii Jacob electi ejus.
[7] Ipse Dominus Deus noster ;
in universa terra judicia ejus.
[8] Memor fuit in sæculum testamenti sui ;
verbi quod mandavit in mille generationes :
[9] quod disposuit ad Abraham,
et juramenti sui ad Isaac :
[10] et statuit illud Jacob in præceptum,
et Israël in testamentum æternum,
[11] dicens : Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ :
[12] cum essent numero brevi,
paucissimi, et incolæ ejus.
[13] Et pertransierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.
[14] Non reliquit hominem nocere eis :
et corripuit pro eis reges.
[15] Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.
[16] Et vocavit famem super terram,
et omne firmamentum panis contrivit.
[17] Misit ante eos virum :
in servum venumdatus est, Joseph.
[18] Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ;
ferrum pertransiit animam ejus :
[19] donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini inflammavit eum.
[20] Misit rex, et solvit eum ;
princeps populorum, et dimisit eum.
[21] Constituit eum dominum domus suæ,
et principem omnis possessionis suæ :
[22] ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,
et senes ejus prudentiam doceret.
[23] Et intravit Israël in Ægyptum,
et Jacob accola fuit in terra Cham.
[24] Et auxit populum suum vehementer,
et firmavit eum super inimicos ejus.
[25] Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,
et dolum facerent in servos ejus.
[26] Misit Moysen servum suum ;
Aaron quem elegit ipsum.
[27] Posuit in eis verba signorum suorum,
et prodigiorum in terra Cham.
[28] Misit tenebras, et obscuravit ;
et non exacerbavit sermones suos.
[29] Convertit aquas eorum in sanguinem,
et occidit pisces eorum.
[30] Edidit terra eorum ranas
in penetralibus regum ipsorum.
[31] Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes
in omnibus finibus eorum.
[32] Posuit pluvias eorum grandinem :
ignem comburentem in terra ipsorum.
[33] Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,
et contrivit lignum finium eorum.
[34] Dixit, et venit locusta,
et bruchus cujus non erat numerus :
[35] et comedit omne fœnum in terra eorum,
et comedit omnem fructum terræ eorum.
[36] Et percussit omne primogenitum in terra eorum,
primitias omnis laboris eorum.
[37] Et eduxit eos cum argento et auro,
et non erat in tribubus eorum infirmus.
[38] Lætata est Ægyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos.
[39] Expandit nubem in protectionem eorum,
et ignem ut luceret eis per noctem.
[40] Petierunt, et venit coturnix,
et pane cæli saturavit eos.
[41] Dirupit petram, et fluxerunt aquæ :
abierunt in sicco flumina.
[42] Quoniam memor fuit verbi sancti sui,
quod habuit ad Abraham puerum suum.
[43] Et eduxit populum suum in exsultatione,
et electos suos in lætitia.
[44] Et dedit illis regiones gentium,
et labores populorum possederunt :
[45] ut custodiant justificationes ejus,
et legem ejus requirant.