Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 24

[1] In finem. Psalmus David.

Ad te, Domine, levavi animam meam :
[2] Deus meus, in te confido ; non erubescam.
[3] Neque irrideant me inimici mei :
etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
[4] Confundantur omnes iniqua agentes supervacue.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi,
et semitas tuas edoce me.
[5] Dirige me in veritate tua, et doce me,
quia tu es Deus salvator meus,
et te sustinui tota die.
[6] Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
[7] Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris.
Secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
[8] Dulcis et rectus Dominus ;
propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
[9] Diriget mansuetos in judicio ;
docebit mites vias suas.
[10] Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,
requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
[11] Propter nomen tuum, Domine,
propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
[12] Quis est homo qui timet Dominum ?
legem statuit ei in via quam elegit.
[13] Anima ejus in bonis demorabitur,
et semen ejus hæreditabit terram.
[14] Firmamentum est Dominus timentibus eum ;
et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
[15] Oculi mei semper ad Dominum,
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
[16] Respice in me, et miserere mei,
quia unicus et pauper sum ego.
[17] Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt :
de necessitatibus meis erue me.
[18] Vide humilitatem meam et laborem meum,
et dimitte universa delicta mea.
[19] Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt,
et odio iniquo oderunt me.
[20] Custodi animam meam, et erue me :
non erubescam, quoniam speravi in te.
[21] Innocentes et recti adhæserunt mihi,
quia sustinui te.
[22] Libera, Deus, Israël
ex omnibus tribulationibus suis.