Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 108

[1] In finem. Psalmus David.

[2] Deus, laudem meam ne tacueris,
quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
[3] Locuti sunt adversum me lingua dolosa,
et sermonibus odii circumdederunt me :
et expugnaverunt me gratis.
[4] Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;
ego autem orabam.
[5] Et posuerunt adversum me mala pro bonis,
et odium pro dilectione mea.
[6] Constitue super eum peccatorem,
et diabolus stet a dextris ejus.
[7] Cum judicatur, exeat condemnatus ;
et oratio ejus fiat in peccatum.
[8] Fiant dies ejus pauci,
et episcopatum ejus accipiat alter.
[9] Fiant filii ejus orphani,
et uxor ejus vidua.
[10] Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,
et ejiciantur de habitationibus suis.
[11] Scrutetur fĹ“nerator omnem substantiam ejus,
et diripiant alieni labores ejus.
[12] Non sit illi adjutor,
nec sit qui misereatur pupillis ejus.
[13] Fiant nati ejus in interitum ;
in generatione una deleatur nomen ejus.
[14] In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,
et peccatum matris ejus non deleatur.
[15] Fiant contra Dominum semper,
et dispereat de terra memoria eorum :
[16] pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
[17] et persecutus est hominem inopem et mendicum,
et compunctum corde, mortificare.
[18] Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;
et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et induit maledictionem sicut vestimentum ;
et intravit sicut aqua in interiora ejus,
et sicut oleum in ossibus ejus.
[19] Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,
et sicut zona qua semper præcingitur.
[20] Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,
et qui loquuntur mala adversus animam meam.
[21] Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,
quia suavis est misericordia tua.
[22] Libera me, quia egenus et pauper ego sum,
et cor meum conturbatum est intra me.
[23] Sicut umbra cum declinat ablatus sum,
et excussus sum sicut locustæ.
[24] Genua mea infirmata sunt a jejunio,
et caro mea immutata est propter oleum.
[25] Et ego factus sum opprobrium illis ;
viderunt me, et moverunt capita sua.
[26] Adjuva me, Domine Deus meus ;
salvum me fac secundum misericordiam tuam.
[27] Et sciant quia manus tua hæc,
et tu, Domine, fecisti eam.
[28] Maledicent illi, et tu benedices :
qui insurgunt in me confundantur ;
servus autem tuus lætabitur.
[29] Induantur qui detrahunt mihi pudore,
et operiantur sicut diploide confusione sua.
[30] Confitebor Domino nimis in ore meo,
et in medio multorum laudabo eum :
[31] quia astitit a dextris pauperis,
ut salvam faceret a persequentibus animam meam.