Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Psalmi / Capitulum 49

[1] Psalmus Asaph.

Deus deorum Dominus locutus est,
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
[2] Ex Sion species decoris ejus :
[3] Deus manifeste veniet ;
Deus noster, et non silebit.
Ignis in conspectu ejus exardescet ;
et in circuitu ejus tempestas valida.
[4] Advocabit cælum desursum, et terram,
discernere populum suum.
[5] Congregate illi sanctos ejus,
qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
[6] Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,
quoniam Deus judex est.
[7] Audi, populus meus, et loquar ;
Israël, et testificabor tibi :
Deus, Deus tuus ego sum.
[8] Non in sacrificiis tuis arguam te ;
holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
[9] Non accipiam de domo tua vitulos,
neque de gregibus tuis hircos :
[10] quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,
jumenta in montibus, et boves.
[11] Cognovi omnia volatilia cæli,
et pulchritudo agri mecum est.
[12] Si esuriero, non dicam tibi :
meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
[13] Numquid manducabo carnes taurorum ?
aut sanguinem hircorum potabo ?
[14] Immola Deo sacrificium laudis,
et redde Altissimo vota tua.
[15] Et invoca me in die tribulationis :
eruam te, et honorificabis me.
[16] Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?
et assumis testamentum meum per os tuum ?
[17] Tu vero odisti disciplinam,
et projecisti sermones meos retrorsum.
[18] Si videbas furem, currebas cum eo ;
et cum adulteris portionem tuam ponebas.
[19] Os tuum abundavit malitia,
et lingua tua concinnabat dolos.
[20] Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,
et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
[21] Hæc fecisti, et tacui.
Existimasti inique quod ero tui similis :
arguam te, et statuam contra faciem tuam.
[22] Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum,
nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
[23] Sacrificium laudis honorificabit me,
et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.